FONTENAEA vulgo FONTENAY

FONTENAEA vulgo FONTENAY
FONTENAEA, vulgo FONTENAY
illustris in Gallia Familia, Rohaneae ramus. Carolus enim Ioh. II. fil. minor, pater fuit Ludovici (quo genitus Ludovicus cognom. Magnus, Dominos, vel, uti nunc vocantur, Principes Guimene, Duces de Montbazon, et Comites Rupefortios sevit) et Petri Dni. de Gie, Marescalli Franciae: cuius fil. fuit Carolus Dn. de Gie et du Verger, (cuius posteritas in nepotibus defecit) et Petrus Dn. de Fontenay maritus Annae, quae haeres primarii Rohanai rami fuerat: Unde in huius posteris iterium Vicecomitum de Rohan Princ. de Leon et Dn. de Soubize, titulus continuatus est, ac demum Ducalis corona accessit. Donec ultimus masculus ex ea vitam clausit, seu Henricus Dux A. C. 1638. ex vulnere in praelio Reinfeldensi accepto, seu fil. eius (de cuius natalibus magnâ contentione agitatum est) Tancredus, in Parisiensibus motibus exstinctus, successione, per Margaritam Henrici filiam, in domum Chabotiam illatâ, vide Phil. Iac. Spener. Theatro Nobil. Eur. Part. 1. in Ind.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”